Pro Fonteio, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
an vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maxime[*]maximis codd.: corr. Klotz floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. Scauro[*]L. Crasso M. Scauro k: L. Scauro V: M. Scauro χ testi non crederent; vos Volcarum[*]Vulgarum V: Belgarum ς: corr. Graevius atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optima[*]optima k: optumo V: optumi χl in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius[*]saepius semper Mommsen invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa[*]illa χl, ed. R: ille Vk provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. an, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimo[*]infimo χl: infirmo Vk cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit[*]sit ed. R: sic χ: est Vk: om. l quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum[*]et cum χl: at cum V: ac cum b disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit. verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non[*]non hoc Bake intellegebat se in testimonio nihil praeter vocem et[*]vocem et del. Bake os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an vero istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt.
14
hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam[*]vinctam sanctam χl testimoniorum fidem esse voluerunt.