Pro Fonteio, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Magna me hercules[*]mehercule ς
causa, iudices, absolutionis cum ceteris
causis haec est, ne quae[*]quae Halm: que V: qua ς
insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit
in Galliam, senatores[*]senatores Faernus: senates V: senatus (-um k) ς
equitesque populi Romani non testimoniis
Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem[*]lib. lub.
V2
iudicasse. ita vero, si illi
bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro
isti minaci atque adroganti par in bello gerendo[*]belligerendo V1: belligerando V2ς
: corr.
Faernus
esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus[*]Q.
k, Faernus: O. V: om.
χ
qui nationem Allobrogum et
belli
[*]belli supplevi (cf. Prov. Cons. 19, Verr. v. 39, et ad Phil. xiii. 2 et
47) reliquias[*]reliquas Lambinus
suis
iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest, orandus
erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo
deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non
poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget,
quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum est
[*]est k: om. Vχl (est ampl. Halm) volunt] ut
velint Angelius
. volunt isti aut
quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo
Romano non metum belli sed spem triumphi[*]triumphos (-is χl, -i k) tendere codd.: corr.
Naugerius (2) ostendere?
quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis
profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in
[*]in χl: de k: om. V
M.
Fonteio[*]Fontei V
arbitramini? de quo homine,
iudices—iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere
dicere—de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum[*]probrorum
scripsi (cf. § 39):
probrosum codd.
non modo crimen sed ne maledictum
quidem audistis. ecquis
[*]ecquis (et- kl)
ς: haec quis V
umquam reus, praesertim in hac vitae ratione
versatus[*]vorsatus V2
, in honoribus petendis,
in potestatibus[*]potestatibus obtinendis Mommsen
,
in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla
turpitudo quae a libidine[*]lib. lub. V
aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore
obiceretur, si non vera[*]si vera non V
, at
ficta[*]at ficta k: atdeficta (ex atficta credo) V:
at tamen ficta χl: at
commode ficta Halm
cum aliqua ratione ac
suspicione?
17
M.
Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto.
exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum
Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta.
quam multa M'. Aquilius[*]M'. Manutius: M.
codd.
audivit in suo iudicio, quam multa L.
Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros
optimos atque innocentissimos esse numerandus. ille igitur ipse homo
sanctissimus ac temperantissimus[*]temperatissimus ς
multa audivit in sua causa quae ad[*]ad libidinem codd.: corr. Faernus
suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent.
exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe
ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L.
Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem virum! qui tanta
virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis[*]optumis V
temporibus, cum hominem invenire nequam neminem
posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum in contionem Gracchus
vocari iuberet et viator[*]iuberet et viator χl: iubertet vator V: iuberet viator k
quaereret, quem
Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.'
is igitur vir quem ne inimicus quidem satis in[*]in del. Bake
appellando significare poterat, nisi
ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis
esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.
Fonteius ita duabus actionibus accusatus est
ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis[*]lib.
lub. V2
, petulantiae, crudelitatis, audaciae
possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod
reprehenderunt[*]reprehenderint χ
.
18
quod si aut quantam voluntatem
habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent
aut ad ementiendum[*]aut ad ement. χl: aut ement. Vk
animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra
non[*]probra non probra nunc l, ed.
R
audienda M. Fonteius[*]audienda M. Halm: audiendam V: audienda ς
quam illi de quibus antea commemoravi
fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus
moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis
positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus
potestati.