Pro Fonteio, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
videte[*]videte vitęV
igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum
fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi
amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute
supplicent[*]supplicem V Tusculo del. Bake
, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex
clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam
videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione
innocentiae maxime[*]maximae V
floruerunt, deinde
recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua
interfectus est[*]a qua ... est del. Pluygers
, sed
totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus
vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et
maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui
nunc sunt exercitatus.
19
qua re si etiam monendi estis a me,
iudices[*]estis a me iudices V: estis a me χl: estis iudices k videor] iudices χl, ed. R
, quod non estis, videor
hoc leviter[*]leniter k, Klotz
pro
mea[*]mea me V
auctoritate
vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria,
felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis.
fuit enim[*]enim olim Mommsen
maior talium tum
[*]tum supplevi
virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen
eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. quid nunc vobis
faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis,
fortissimis
[*]fortissimis suppl. hoc loco
Müller (post hominibus Orelli) autem[*]autem V: aut χl: aut claris k
hominibus ac summis ducibus partim aetate,
partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut
a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa[*]improviso Lambinus
nascantur? nonne et hominem ipsum ad
dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis
inflammandos putatis?
recordamini quos
legatos nuper in bello Italico
[*]Italico supplevi
L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn.
Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios
homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P.
Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac
victoriis eruditos. age vero, nunc inferte[*]inferte l mg., ed. R: inserite cett.
(cf. v. 27) oculos in curiam, introspicite
penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales
viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum
abundare? quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad
labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad
consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris
retinere quam inimicissimis populo Romano[*]populo R. Klotz: rei p. codd.
nationibus et
crudelissimis tradere et condonare[*]condonare k,
Faernus: condemnare Vχl
maletis[*]maletis kl,
Naugerius (1): malitis Vχl
.
20
at[*]at V: an χl: et k
infestis prope signis inferuntur[*]inferuntur χl, ed. R: inseruntur V: instruuntur k
Galli in M.
Fonteium[*]Galli in M. Halm: Gallim V: Galli in ς
et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. video,
iudices; sed[*]sed Halm: c. et V:
et ς
multis et firmis praesidiis vobis
adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. primum
obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia;
quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei[*]manu M.
Halm: manum V: manu ς
conservatam esse dicat, ut[*]ut om. V1
ipsa[*]ipsa scripsi (cf vv. 14, 18): illa codd.
per hunc a Thraecum[*]a Thraecum χl: atgrecum V: a Graecorum k
adventu
ac depopulatione defensa est
[*]est Faernus:
om. Vχ
: fuit k
, sic ab huius nunc capite Gallorum impetus
terroresque depellit.
constituitur ex
altera parte ulterior Hispania, quae profecto non
[*]non ς: om. V modo Vχl: solum k
modo religione sua resistere istorum cupiditati
potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis
refutare. atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia
sumuntur. venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta
civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem
gratiam referre[*]referre kl, ed. R: referri Vχ
videatur sed
etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis[*]iis l,
Manutius: his cett.
terris conlocatam
esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint.