Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quamquam mihi semper frequens[*]frequens om. t conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit[*]patet H non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt. nam cum antea[*]antea H: antea per aetatem cett. nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi.
ita neque hic locus vacuus fuit umquam[*]fuit umquam H: umquam fuit E: umquam cett. ab eis qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste integreque versatus ex[*]ex t δπ: et E: om. H vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. nam cum propter dilationem comitiorum ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis[*]iudicaritis E et quid aliis[*]quid de aliis H praescriberetis. nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt[*]et si... dederunt om. δ et, si quid in[*]in Etπ : om. H: etiam δ dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt[*]duxerunt (dix. E1t) HEt: censuerunt δπ .
atque illud in primis mihi[*]mihi om. H laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi ex hoc[*]in hoc H loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit[*]possit HE: potest cett. . dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire[*]invenire quam principium H . ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est.
2
atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque[*]atque ac E π sociis a duobus potentissimis adfertur regibus[*]adfertur regibus H: regibus infertur cett. , Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur[*]arbitrantur E ψ . equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt,
Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L.(ucium) Lucullum[*]L. πς2 Baiter: om. cett. magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.