Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quamquam mihi semper frequens[*]frequens om.
t
conspectus vester multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum
amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis
qui semper optimo cuique maxime patuit[*]patet H
non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab ineunte aetate susceptae
prohibuerunt. nam cum antea[*]antea H: antea
per aetatem cett.
nondum huius auctoritatem loci
attingere auderem statueremque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum
industria adferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum
putavi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ita neque hic locus vacuus fuit
umquam[*]fuit umquam H: umquam fuit E: umquam cett.
ab eis
qui vestram causam defenderent et meus labor in privatorum periculis caste
integreque versatus ex[*]ex t
δπ: et E: om. H
vestro iudicio
fructum est amplissimum consecutus. nam cum propter dilationem comitiorum
ter praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et
quid de me iudicaretis[*]iudicaritis E
et quid
aliis[*]quid de aliis H
praescriberetis.
nunc cum et auctoritatis in me tantum sit quantum vos honoribus
mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti
ex forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre, certe et, si quid
auctoritatis in me est, apud eos utar qui eam mihi dederunt[*]et si... dederunt
om.
δ
et, si quid in[*]in Etπ
: om. H: etiam δ
dicendo consequi possum, eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo
iudicio tribuendum esse duxerunt[*]duxerunt (dix. E1t)
HEt: censuerunt δπ
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque illud in primis mihi[*]mihi om. H
laetandum iure esse video quod in hac
insolita mihi ex hoc[*]in hoc H
loco ratione
dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit[*]possit HE: potest cett.
.
dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius
autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire[*]invenire quam
principium H
. ita mihi non tam copia
quam modus in dicendo quaerendus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur,
bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque[*]atque ac
E
π
sociis a
duobus potentissimis adfertur regibus[*]adfertur regibus H: regibus infertur cett.
, Mithridate
et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam
Asiam oblatam esse arbitratur[*]arbitrantur E
ψ
. equitibus Romanis,
honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur
in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi
est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos
exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus
totum esse in hostium potestate; L.(ucium)
Lucullum[*]L. πς2
Baiter: om. cett.
magnis rebus gestis ab eo bello
discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum
administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci
atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.