Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae
ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio[*]atque odio H: om. cett.
inflammata[*]inflammato
δ
raperetur superatam esse atque
depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas
patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea[*]antea Et: ante cett.
populo Romano ex omni
aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis
omnibus rebus ornata ac referta[*]ornata ac (atque b)
referta Hb: ornatas ac (atque σψ) refertas cett.
, ceterasque
urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas[*]captas
Hπψ2
: clausas cett.
; regem spoliatum regno patrio atque avito
ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia
salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. satis
opinor hoc esse[*]haec esse E ita] ita reputo b2ψ
laudis
atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis[*]ut... intellegatisfort. ex §20 repetitum
, a
nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L.(Lucium)
Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
requiretur fortasse nunc quem ad modum, cum haec ita sint, reliquum possit
magnum esse[*]magnum esse HE: esse magnum cett.
bellum. cognoscite, Quirites;
non enim hoc sine causa quaeri videtur. primum ex suo regno sic[*]sic
om. E
Mithridates profugit ut ex eodem Ponto
Medea illa quondam fugisse[*]fugisse H: profugisse cett.
dicitur, quam praedicant in fuga fratris
sui membra in eis locis qua se parens persequeretur dissipavisse, ut eorum conlectio
dispersa maerorque[*]dispersa maerorque om. H in
lac.
patrius celeritatem consequendi[*]consequendi H: persequendi cett.
retardaret. sic Mithridates fugiens maximam vim auri atque argenti
pulcherrimarumque rerum omnium quas et a[*]et a a Hψ
maioribus
acceperat et ipse bello superiore ex tota Asia direptas in suum regnum congesserat
in Ponto omnem reliquit. haec dum nostri conligunt omnia diligentius, rex
ipse e manibus effugit. ita illum[*]illum δπ: illum Aetam (a tam E: meta t) HEt
in persequendi
studio maeror, hos laetitia tardavit[*]tardavit E:
retardavit cett. (cf. Zielinski
p. 199).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hunc in
illo timore et fuga Tigranes, rex Armenius, excepit diffidentemque rebus suis
confirmavit et adflictum erexit perditumque recreavit. cuius in regnum
postea quam L.(Lucius) Lucullus[*]L. om.
HE
cum exercitu venit, plures etiam gentes contra imperatorem
nostrum concitatae sunt. erat enim metus iniectus eis nationibus quas
numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas putavit; erat etiam
alia gravis atque vehemens opinio quae per[*]per om. Eπ
animos gentium barbararum
pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras
nostrum esse exercitum[*]esse exercitum HE: exercitum
esse cett.
adductum. ita nationes
multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur. noster
autem exercitus, tametsi[*]tametsi HE: etsi cett.
urbem ex Tigrani[*]Tigrani H: Tigranis cett. (cf. §20) regno ceperat et proeliis usus erat
secundis, tamen nimia longinquitate locorum ac desiderio suorum commovebatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic iam plura non dicam; fuit enim
illud extremum ut ex eis[*]eis illis H
locis a militibus nostris reditus magis maturus quam
progressio[*]progressio H: processio cett. (voc. monacho quam Tullio
notius) longior quaereretur. Mithridates autem se et suam
manum[*]se et suam iam manum H: et suam manum iam cett.
iam confirmarat eorum opera qui ad eum ex
ipsius regno concesserant[*]eorum opera qui (qui) ad eum ex (ex sup. lin.) ipsius regno concesserant H: et eorum qui se ex ipsius (eius δ) regno collegerant cett., del. Benecke (cf. Appian. Mithrid. 87 ποντικοῖς ἀνδράσι γυμνάζειν παρεδίδου) et magnis
adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur.
iam
[*]iam nam π
hoc fere sic fieri solere[*]solere fieri H
accepimus ut regum adflictae fortunae facile
multorum opes adliciant ad misericordiam, maximeque eorum qui aut reges[*]regnis
H
sunt aut vivunt in regno,
ut[*]ut quod Naugerius (2)
eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis numquam est
ausus optare. nam cum se in regnum suum recepisset, non fuit eo contentus
quod ei praeter spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram umquam
attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque victorem impetum fecit.
sinite hoc loco, Quirites, sicut poetae solent qui res Romanas
scribunt, praeterire me nostram calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris
imperatoris[*]imperatoris Madvig: Luculli (L. Luculli
tπ
) imperatoris
HEtπ
: L. Luculli
δ
non ex proelio nuntius sed ex
sermone rumor adferret. hic in illo ipso malo gravissimaque belli
offensione L[*]L. om. HE
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.