Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quo tandem
igitur[*]igitur H: om. cett.
animo esse
existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque
exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter[*]propter Et: prope Hδ
: om. π
adsint HEς
: adsunt btψ
: absint codd. Vrsini
adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre
possit, cum publicani familias maximas quas in salinis[*]salinis
saltibus Hotoman (de Cappadociae
salinis cf. Plin. N. H. xxxi. 7, §§73, 77, 82) habent, quas in
agris, quas in portibus[*]portubus Ebπ
atque[*]atque in H:
atque cett.
in custodiis magno periculo se habere
arbitrentur? putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis
fructui sunt[*]fructuosi sunt δ (contra Arusian. K. vii. 474)
conservaveritis[*]conservaritis E: conservetis H (contra Arusian.) non
solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum
proposueram, cum essem de belli genere[*]genere belli H
dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum
vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. nam
et publicani, homines honestissimi atque[*]atque HE: et
cett.
ornatissimi, suas rationes et copias in
illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse
debent. etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus,
eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte
esse[*]recte esse necesse H
dicemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde ex ceteris[*]ex
ceteris HE: ceteris ex cett.
ordinibus homines gnavi[*]navi Ht
atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos
absentibus consulere debetis, partim eorum[*]partim eorum qui H: fort. Quirites, partim eorum in ea
provincia pecunias magnas conlocatas habent. est igitur humanitatis
vestrae magnum numerum civium[*]civium H, A. Eberhard:
eorum civium cett.
calamitate prohibere,
sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica[*]ab re p. H
seiunctam esse non posse. etenim
illud primum[*]primum illud E
parvi[*]non parvi
H
refert, vos[*]vos Hδ
: nos Eπ
publicanis
amissa[*]amissa ed. Hervag.: amissis codd.: omissis Müller postea]
parta b2ψ2
vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit
propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde quod nos[*]nos om.
H: vos πψ2
eadem Asia atque
idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem[*]id quidem (quod
bψ
) certe Wδ
: certe id quidem
cett.
certe calamitate docti memoria retinere
debemus. nam tum, cum[*]cum qua H
in Asia magnas permulti res amiserunt[*]magnas permulti
res amiserunt H: res magnas permulti amiserant (-unt
π) cett.
,
scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. non enim possunt una in
civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant
calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. etenim —
mihi[*]etenim scripsi: et codd.
credite id quod ipsi videtis — haec fides atque haec
ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata[*]implicata HEt: implicita cett.
est
cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem
labefacta motu concidant. qua re videte num[*]num non
t: unde ς: ne non
Müller
dubitandum vobis sit omni studio ad id
bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima,
fortunae plurimorum civium coniunctae[*]coniunctae om.
tδπ
cum re publica
defendantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam.
potest enim hoc[*]enim hoc hoc enim E: autem hoc t
dici,
belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit
pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte ea[*]ea H, Buttmann: a cett.
vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur.
atque ut omnes intellegant me L.(Lucio) Lucullo
tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti[*]sapienti HEt: sapientissimo cett.
homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas
Mithridati[*]Mithridati Wt: Mithridatis cett. (cf. §23) copias
omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque
amicissimam Cyzicenorum oppressam[*]oppressam H: obsessam
cett.
esse ab ipso rege maxima multitudine et
oppugnatam vehementissime; quam L.(Lucius) Lucullus virtute,
adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.