Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
testes nunc[*]nunc HE: om. cett.
vero iam
omnes orae atque omnes terrae gentes[*]terrae gentes H:
exterae gentes ac cett.
nationes, maria
denique[*]maria denique H: denique maria cett.
omnia cum universa tum in singulis oris
omnes sinus atque portus. quis enim toto mari locus per hos annos aut tam
firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret?
quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo
committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? hoc
tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam
arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno
imperatore confici posse?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam
provinciam tenuistis a praedonibus liberam[*]liberam om.
H
per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium
defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis
insulas esse desertas, quam multas aut[*]multas audistis aut π
metu relictas aut a praedonibus captas
urbis esse sociorum?
12
sed quid ego longinqua commemoro? fuit hoc quondam, fuit
proprium[*]fuit proprium proprium H
populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi
sociorum fortunas, non sua tecta defendere. sociis ego vestris[*]ego
vestris H: ego nostris Et:
vestris ego δπ
mare per
hosce[*]hosce Hbψ
:
hos Et
annos clausum fuisse dicam, cum exercitus
vestri numquam Brundisio[*]Brundisio H: a Brundisio cett. (cf. §35) nisi
hieme summa[*]hieme summa HE: summa hieme cett.
transmiserint? qui ad vos ab
exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint?
mercatoribus mare tutum[*]mare tutum H:
tutum mare cett.
non fuisse dicam, cum duodecim
secures in praedonum potestatem pervenerint?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Cnidum aut[*]Cnidum aut quid aut δ
Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis,
innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus
quibus vitam ac[*]ac HEt, Gellius 1. 7. 16: et πδ
spiritum ducitis in praedonum fuisse
potestate[*]potestatem Gellius
sciatis?
an vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et[*]et H: ac E: atque cett.
plenissimum navium inspectante praetore a
praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus
antea[*]antea H: antea ibi cett. (cf. Mil. §50) bellum
gesserat[*]gesserat Hπψ
: gesserant Ebt: gesserunt
ς
a praedonibus esse sublatos?
nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam
rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi
Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa[*]depressa Modius: deprehensa H: oppressa
cett.
est? pro di immortales!
tantamne[*]tantamne W (?), Hotoman: tantane cett.
unius hominis
incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut
vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis,
ei[*]ei hi Htψ
, om. Eπ
nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem
esse[*]esse om. H
audiatis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam
videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. quis enim umquam
aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire,
tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn.(Gnaeo)
Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum
mari[*]nondum... mari hoc loco hab. HEW, post venit
tπδ
Siciliam adiit,
Africam exploravit, inde[*]inde in b1,
Hotoman
Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria
subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Inde cum se[*]cum se HE: se cum cett.
in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et
Gallia Transalpina[*]Transalpina HE: Cisalpina πδ (Transalpina... Achaiam om.
t) praesidiis ac navibus confirmata[*]confirmatis H
, missis item in oram Illyrici maris et in
Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus
firmissimisque[*]firmisque H
praesidiis
adornavit, ipse autem ut Brundisio[*]Brundisio HEW: a
Brundisio cett. (cf. §32)
profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam
adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim
unius huius se imperio ac potestati dediderunt[*]huius se... dediderunt HE: huius... se dediderunt bπ
: huius... se dederunt (did- t) tσψ
. idem Cretensibus, cum ad eum usque
in[*]usque in usque Hb1
Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque
imperavit. ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum,
quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn.(Gnaeus)
Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.