Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. quid?
ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt!
non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore
quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis.
ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in
omnibus[*]in omnibus HE: omnibus cett.
rebus temperantia, quanta fide, quanta
facilitate[*]facilitate πδ: felicitate HEt
, quanto ingenio, quanta humanitate! quae
breviter qualia sint in Cn.(Gnaeo) Pompeio consideremus.
summa enim sunt omnia[*]sunt omnia H:
omnia sunt cett. (cf. §§13,
51), Quirites[*]Quirites om. H
, sed ea
magis ex[*]ex inex H
aliorum
contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quem enim possumus imperatorem[*]imperatorem
possumus E, et Schol.
ullo in numero putare cuius
in exercitu centuriatus veneant[*]centuriatus veneant HE:
veneant cent. cett.
atque venierint?
quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui
pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem
provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu
reliquerit[*]dereliquerit t
? vestra
admurmuratio facit, Quirites[*]Quirites facit H
,
ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci
mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit[*]voluerit de se t
confiteri. itaque propter hanc
avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum
sit[*]sit est Halm
, nostri
exercitus adferant[*]adferant H: ferant cett.
quis ignorat?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itinera quae per hosce[*]hosce hos
H
annos in Italia per agros atque oppida
civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis
quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce
annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse
deletas? neque enim potest exercitum is continere imperator qui se
ipse[*]ipsum δ
non continet, neque
severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt.
hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti
exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam
vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non
modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem
quicquam[*]quicquam H: cuiquam Etb1σψ1
: cuiquam quicquam b2ψ2
: om.
π enim om. H
permittitur. hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in
sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.
14
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
age vero, ceteris in rebus
quae[*]quae H: qua π: quali ψ: qualis cett.
sit temperantia considerate. Vnde illam
tantam celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis? non enim
illum eximia vis remigum aut ars inaudita quaedam gubernandi aut venti aliqui novi
tam celeriter in ultimas terras pertulerunt, sed eae[*]eae hae Ebς
res quae
ceteros remorari solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu
ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non amoenitas ad
delectationem, non nobilitas urbis[*]urbis nobilitas H
ad cognitionem, non denique labor ipse ad quietem; postremo signa
et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum quae ceteri tollenda esse
arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit.