Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
itaque omnes[*]omnes PHE:
omnes quidem cett.
nunc in eis locis Cn. Pompeium
sicut aliquem non ex hac urbe missum sed de caelo delapsum intuentur; nunc denique
incipiunt credere fuisse homines Romanos hac quondam[*]quondam
quandam P: quadam H
continentia, quod iam nationibus exteris incredibile ac falso memoriae proditum
videbatur; nunc imperi vestri splendor illis gentibus lucem adferre
coepit[*]lucem adferre coepit lucet δ
; nunc intellegunt non sine causa maiores
suos tum cum ea[*]ea PH: hac cett.
temperantia magistratus habebamus[*]habebamus PHδ
: habeamus Etπ
servire
populo Romano quam imperare aliis maluisse. iam vero ita faciles aditus
ad eum privatorum, ita liberae querimoniae de aliorum iniuriis esse dicuntur, ut is
qui dignitate principibus excellit facilitate infimis par esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam quantum consilio, quantum dicendi
gravitate et copia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos,
Quirites[*]Quirites quoque H
, hoc ipso ex loco saepe cognostis[*]cognostis PH: cognovistis E: cognoscitis
cett. (cf. Zielinski p.
199). fidem vero eius quantam inter socios existimari putatis
quam hostes omnes omnium generum sanctissimam iudicarint? humanitate iam
tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius pugnantes
timuerint an mansuetudinem victi dilexerint.
et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum[*]hoc tantum bellum
PHE: tantum bellum hoc cett.
permittendum[*]permittendum H:
transmittendum cett.
sit qui ad omnia nostrae
memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque
in[*]in PE: om. cett.
imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re[*]re PHE: in re cett.
idem
ille imperator plurimum possit. vehementer autem pertinere ad bella
administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis
ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut
oderint aut ament[*]metuant aut contemnant aut oderint aut ament H: metuant aut oderint temnant aut con aut ament P: contemnant aut metuant aut oderint aut ament cett.
opinione non minus et fama[*]et fama PH: famae cett.
quam
aliqua ratione certa commoveri? quod igitur nomen umquam in orbe terrarum
clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit
auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis
quo non illius diei[*]illius dici (sic) nomen ac fama
illius H
fama pervaserit, cum universus populus
Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici
potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn.(Gnaeum)
Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum
exemplis confirmem quantum auctoritas[*]auctoritas H,
Angelius: huius auctoritas cett.
valeat
in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur.
qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta
repente[*]repentina H: fort.
tamque repentina vilitas H: vilitas annonae cett.
vilitas ex summa inopia et caritate rei
frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in[*]in H: ex cett.
summa
ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio de quo vos paulo ante
invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes[*]opes hostium Hπ
animique
crevissent, satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam,
Quirites, nisi ad[*]ad id b2ψ
discrimen om.
δ
ipsum discrimen eius
temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones Fortuna[*]fortuna vulg
populi Romani attulisset. huius
adventus et Mithridatem insolita[*]solita H
inflatum[*]inflatum Hπ
: inflammatum cett.
victoria
continuit et Tigranen[*]Tigranen H: Tigranem cett.
magnis copiis minitantem Asiae retardavit.
et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus[*]profecturus b1ς
sit qui
tantum auctoritate perfecerit[*]perfecerit perfecit H: profecerit b1ς
, aut quam facile imperio atque
exercitu socios et vectigalia conservaturus sit qui ipso nomine ac rumore
defenderit?