Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
bono te animo tum, Q.(Quinti) Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia
dicere existimavit et ea[*]et ea H: ea cett.
quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem
populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare.
itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos[*]vos scripsi: ros codd.
illa
miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere
videremini[*]videremini (videmini) H: videremur cett.
omnibus gentibus ac nationibus terra
marique imperare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo mihi etiam
indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id
quod est verius, ne legaretur A.(Aulus) Gabinius Cn.(Gnaeo) Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui
postulat ad tantum bellum legatum[*]ad tantum bellum leg. HE: leg. ad tantum bellum Tδ
quem velit idoneus non est qui impetret, cum
ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt[*]voluerint
H
legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus
ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet
eius imperatoris[*]eius imperatoris scripsi
atque
eius[*]victoriae atque eius imper. H: eius gloriae
atque imper. ET: gloriae eius imper. δ
exercitus qui consilio ac periculo
illius[*]ac periculo illius H: ipsius ac periculo cett.
est constitutus? an C.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Falcidius, Q.(Quintus)
Metellus, Q.(Quintus) Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos
omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse
potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia
geritur[*]gereretur H
, in hoc imperatore atque
exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse
debebat[*]debebat H: deberet cett.
? de quo legando consules spero ad senatum
relaturos. qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum;
neque me impediet cuiusquam iniquitas[*]iniquitas H:
initia Schol.: inimicum edictum cett.
quo minus vobis[*]vobis fretus HE: fretus vobis cett.
fretus vestrum
ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam[*]audiam
H: audeam cett.
, de
qua, ut ego[*]ego H: om. cett.
arbitror, isti ipsi
qui minitantur[*]minitantur (muni-) H: minantur cett.
etiam atque etiam quid liceat
considerabunt. mea quidem sententia, Quirites, unus A.(Aulus) Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn.(Gnaeo) Pompeio socius[*]socius vel paene par b2ψ2
ascribitur,
propterea quod alter uni illud[*]illud id b1 bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter
delatum susceptumque confecit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
reliquum est ut de Q.(Quinti) Catuli auctoritate et
sententia dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si in uno
Cn.(Gnaeo) Pompeio omnia poneretis, si quid
eo[*]eo de eo δ
factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac
dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso[*]eo ipso eo b1: ipso Lambinus
vos
spem habituros esse dixistis. etenim talis est vir ut nulla res tanta sit
ac tam difficilis[*]ac tam difficilis om. H
quam
ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit.
sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa
est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis
licet, frui debet summi viri vita atque virtute.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at enim[*]at enim inquit (om. inquit b1) novi nihil δ
ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum.
non dicam[*]dico δ
hoc
loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse,
semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam
duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta
duasque[*]duasque duas Hς
urbis potentissimas quae huic
imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque[*]atque et H
Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non
commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C.(Gaio) Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem
cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Cn.(Gnaeo) Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q.(Quintus) Catulus quam multa sint nova summa Q.(Quinti)
Catuli[*]summa Q. E: summaque Tδ
: quae H
voluntate constituta recordamini.