Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid tam novum quam adulescentulum[*]adulescentem H
privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere?
confecit. huic praeesse? praefuit.
rem optime ductu suo gerere? gessit. quid tam
praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio
gradu[*]a senatorio gradu aetas δ
longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam
bellumque in ea provincia[*]provincia om. Hδ
administrandum? fuit
in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum
confecit, victorem exercitum deportavit. quid vero tam inauditum quam
equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modo
vidit sed omnium etiam[*]omnium etiam ETW: etiam omnium
Hδ
studio
visendam et concelebrandam[*]et concelebrandam HE: om.
cett.
putavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid
tam inusitatum quam ut[*]ut Hψ
, ed. R: om. cett.
, cum
duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum
formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. quo quidem
tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem
privatum pro consule,' L.(Lucius) Philippus dixisse dicitur 'non
se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere.' tanta in
eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur ut duorum consulum munus unius
adulescentis virtuti committeretur. quid tam singulare quam ut ex senatus
consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium[*]alium om. H
magistratum per leges capere licuisset?
quid tam incredibile quam ut iterum[*]iterum om. H
eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? quae in omnibus hominibus
nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in
hoc uno homine vidimus[*]vidimus H: videmus cett.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem
homine[*]in eodem homine H: in eundem hominem cett.
a Q.(Quinti)
Catuli[*]a Q. Catuli ET: atque Catuli H: a Q. Catulo δ
atque a[*]atque a atque H
ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum
auctoritate.
22
qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de
Cn.(Gnaei) Pompei dignitate a vobis comprobatam
semper[*]semper om. H
esse, vestrum ab illis
de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam
suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui
dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem[*]isdem om.
δ
istis reclamantibus vos
unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc si vos temere fecistis et rei publicae
parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere
conantur[*]conarentur H
. sin autem
vos plus tum[*]tum plus H
in re publica vidistis,
vos eis[*]iis T: his Eδ
: istis H
repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum
attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi
auctoritati parendum esse fateantur. atque in hoc[*]atque in...
gauderent (§68) Ciceroni abiudicavit Naugerius
(2) bello Asiatico et regio, Quirites[*]Quirites H: om. cett.
, non solum militaris illa
virtus quae est in Cn.(Gnaeo) Pompeio singularis sed aliae
quoque animi virtutes[*]animi virtutes H: virtutes animi
cett.
magnae et multae requiruntur.
difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum
ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet.
deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen
eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
difficile est dictu, Quirites, quanto in odio
simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio
misimus libidines et iniurias[*]libidines et iniurias HET: iniurias et libidines δ
.
quod enim fanum[*]fanum fuisse H
putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam,
quam domum[*]quam tutam domum H (olim
conieci quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem)
satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus
causa belli propter diripiendi facultatem[*]facultatem H:
cupiditatem cett.
inferatur.