Pro lege manilia, Pro Sex. Roscio, De imperio Cn. Pompei, Pro Cluentio, In Catilinam, Pro
Murena, Pro Caelio, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
libenter haec coram cum Q.(Quinto) Catulo[*]coram que Catulo H
et
Q.(Quinto) Hortensio, summis et clarissimis viris,
disputarem; norunt[*]norunt H: noverunt cett.
enim sociorum volnera, vident eorum
calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra hostis
exercitus[*]exercitus H: exercitum cett.
mittere putatis an hostium simulatione contra socios
atque amicos? quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut
legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit?
23
qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios
superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a[*]qui a H, Heumann: qui se a cett.
pecuniis
sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque
oppidorum[*]qui ab... oppidorum H: om. cett.
, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum
cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ecquam[*]ecquam (hec-) H: et quam cett.
putatis
civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata
esse videatur? Ora maritima, Quirites[*]Quirites om.
Hb1, Cn.(Gnaeum) Pompeium non solum[*]non
solum Cn. Pompeium H
propter rei militaris
gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. videbat enim
praetores[*]praetores po. Ro. δ: imperatores Gertz
locupletari
quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos[*]nos HW,
Lambinus: eos cett.
quicquam aliud
adsequi[*]consequi H
classium nomine nisi ut
detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur.
nunc
[*]nunc om. H
qua cupiditate
homines in provincias, quibus[*]quibus δ: et
quibus HET
iacturis[*]iacturis
iniuriis H: fort.
versuris quibusque[*]quibusque H: quibus cett.
condicionibus proficiscantur ignorant
videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. quasi
vero Cn.(Gnaeum) Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam
alienis vitiis magnum esse videamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re nolite dubitare quin[*]Quirites, quin Lambinus
huic uni credatis omnia qui
inter[*]inter intra b2 tot
annos[*]tot annos HE: annos tot Tδ
est H: sit cett.
unus inventus est quem socii
in urbis suas cum exercitu venisse gauderent[*]gauderent (-et) H: gaudeant cett.
.
quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est
vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P.(Publius) Servilius, cuius tantae res gestae terra marique
exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo[*]esse
nemo Tδ
: nemo esse HE (cf. Zielinski p. 199)
debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis[*]beneficiis usus
add. Lambinus (malim
adfectus, cf. §§51, 71) maximisque rebus gestis,
summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn.(Gnaeus) Lentulus
in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem
esse cognostis[*]cognostis HT: cognovistis E: cognoscitis δ
, est C.(Gaius) Cassius, integritate,
veritate[*]veritate H: virtute cett. (cf. Verr. i. 4), constantia
singulari. qua re videte ut horum[*]ut horum num horum
b2ψ
, ed. R: unde horum ς
mg.: horumne Madvig: fort. utrum
horum auctoritatibus illorum[*]illorum eorum H
orationi qui dissentiunt respondere posse
videamur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
24
quae cum ita sint, C.(Gaii) Manili, primum istam tuam
et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te
hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas
pertimescas. primum in te satis esse animi
perseverantiaeque[*]perseverantiaeque constantiaeque
δ
arbitror; deinde, cum tantam
multitudinem tanto cum[*]tanto cum H: cum tanto cett.
studio adesse videamus[*]videamus Hδ
: videmus ET iterum nunc HE: non iterum
δ (quantam... videmus om. T) quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo
videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi[*]reficiendi H
facultate dubitemus? ego autem,
quicquid est in me[*]est in me HE: in me est cett.
studi, consili, laboris, ingeni, quicquid
hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate,
fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano
polliceor ac defero testorque omnis deos,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et eos
maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem
publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo
Cn.(Gnaei) Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari
putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta
honoribus quaeram, propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet,
innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex[*]ex om. H
hoc loco sed eadem illa nostra
laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.