Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
animum adverti[*]animum adverti ς
s: animadverti cett. (cf. Cael. 7), iudices, omnem accusatoris
orationem in duas divisam esse partis[*]partis Bψ2
a: partes Mμ
, quarum altera mihi niti et magno
opere confidere videbatur[*]videatur P
invidia iam
inveterata iudici Iuniani, altera[*]alteram Pς
tantum modo consuetudinis causa
timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum, qua de re lege est haec
quaestio constituta. itaque mihi certum est hanc eandem distributionem
invidiae et criminum sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me nec
subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo.
sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit
elaborandum, altera pars et ea[*]pars et ea P: pars est
(om. est ς) ea
ςμμa quae
propria est iudici vestri et legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non
magnae in dicendo contentionis fore videtur, altera autem quae procul ab[*]ab Pςbt: a Mσψs
iudicio
remota est, quae contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis
moderatisque iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris
sit habitura.
sed in hac[*]in hac Pς
a: in hac tanta Mμ
difficultate
illa me res tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire consuestis
ut eorum omnium[*]omnium P: omnem Mμ
a dissolutionem ab
oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oportere quam
quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit.
de invidia autem sic inter nos[*]nos PBM:
vos μa disceptare debetis ut non quid
dicatur a nobis sed quid oporteat dici consideretis. agitur enim in
criminibus A.(Auli) Cluenti proprium periculum, in invidia causa
communis. quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut vos doceamus,
alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera
fides imploranda. nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine talium
virorum subsidio possit resistere.
equidem quod ad me attinet, quo me vertam
nescio[*]nescio iudices nescio Mart.
Cap. (Rhet. M. p. 478), Aquila Rom. (Rhet. M. p. 25), contra Quintil. ix. 2.19. negem fuisse
illam[*]illam om. Quintil.
infamiam iudici
corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis,
commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus
insitam, tam vetustam? non est[*]non est non Quintil. ix. 3. 81 nostri ingeni, vestri auxili
est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua
perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.
2
etenim sicut aliis in locis parum
firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla
esse debet. dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in
opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementis
habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique
illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut
in iudiciis[*]in iudiciis om. Quintil. ix. 3. 85
et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur[*]ponatur Mμ
: puniatur b2ψ2
a.