Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
in litibus aestimandis fere
iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si
qua[*]si qua ςs: si
quae cett.
in eum lis capitis inlata est,
non[*]non non inviti Mommsen
admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur
cum[*]cum quod ς
de reo iudicarunt,
neglegentius attendunt cetera. itaque et maiestatis absoluti sunt
permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis[*]maiestatis
αa: om. Mμ
essent aestimatae, et hoc cotidie
fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in
litibus aestimandis statutum sit, eos idem[*]eos idem Baiter: eosdem ςa: eos illi Mμ
iudices
absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem
litium non esse iudicium[*]iudicium om. ς
a. Scaevola condemnatus est aliis
criminibus frequentissimis Apuliae testibus. omni contentione pugnatum
est uti[*]uti ςa: ut Mμ
lis haec capitis
aestimaretur. quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel
isdem[*]ab isdem Madvig
vel aliis inimicis
reus hac lege ipsa factus esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
42
sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam
neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio
atque auctoritas censoria[*]animadversio atque auctoritas censoria Manutius: animadversionem atque auctoritatem censoriam
Mμ
a.
qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio
verba facienda[*]faciunda a sunt, ut a me cum huiusce periculi
tum[*]periculi tum periculo a ceterorum quoque
officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum
viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero,
sicuti[*]sicuti ςa: sicuti et Mμ
plerique
vestrum[*]vestri a sciunt, magnus usus et summa utriusque
officiis[*]officiis Manutius: officii Mμ
a constituta
necessitudo[*]necessitudo Mμ
: consuetudo αa:
censuit B
est[*]est om.
a.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re quicquid de
subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem
orationem[*]orationem Angelius: rationem Mμ
a meam non de
illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem,
familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo
Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam
ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum[*]cum ςa: om. Mμ
fidem et diligentiam tum[*]tum
eam ς
vim animi libertatemque dicendi,
ex[*]ex ςa: in Mμ
hac mihi concedat ut tantum mihi
sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim[*]possim ςa: possum Mμ
. A me tamen, ut aequum est, omnia
caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius[*]huius Mμ
: eius ςa defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa
aut amicitia violata esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius
consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud
primum[*]illud primum ςa: primum illud Mμ
commune
proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus
iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli
causa[*]exempli causa ψ2a (? ς) ponam illud unum[*]unum illud s
, C.(Gaium) Getam, cum a
L.(Lucio) Metello et Cn.(Gnaeo) Domitio
censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea[*]esse ipsum
postea ςa: ipsum postea esse Mμ
factum et,
cuius mores erant a censoribus[*]erant a censoribus ςa: a censoribus erant Mμ
reprehensi, hunc postea et populi
Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si
illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore
ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus
neque in curiam reditus esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc si
quem Cn.(Gnaei) Lentuli aut L.(Lucii) Gelli
libertus[*]libertum ςs1
furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis
numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse[*]ipse ille
ς
L.(Lucius) Gellius et Cn.(Gnaeus) Lentulus,
duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum
nomine notaverunt, ei[*]ei om. μ
non modo in senatum redierunt sed etiam
illarum[*]illarum om. Mς
ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt.
43
neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed
ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios
convenisset. quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus
causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec
ignominiae causa praetermissa est[*]causa est praetermissa Zielinski p. 200. timoris enim causam[*]causam
om. a, non vitae poenam in illa potestate
esse voluerunt. itaque non solum illud ostendam quod iam videtis,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.