Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid igitur censores secuti sunt?
ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter
sermonem atque famam. nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo
gravi[*]aliquo gravi ςa: gravi aliquo Mμ
argumento
comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. quod si ita
fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret.
non utar exemplorum copia quae summa est, non rem veterem, non
hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. nuper hominem tenuem,
scribam aedilicium, D.(Decimum) Matrinium, cum defendissem apud
M.(Marcum) Iunium[*]Macrinium (-inum s) ςb2s
Q.(Quintum) Publicium praetores et M.(Marcum) Plaetorium[*]Pretorium ςs
C.(Gaium) Flaminium aedilis curulis, persuasi ut scribam iurati
legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent[*]reliquissent Mς
: reliquisse
subscripserunt (scripserunt s) ςbψa: reliquisse subscripserint b2ψ2
. cum enim in
homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset,
quaerendum esse duxerunt[*]dixerunt ςa.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam haec quidem quae de iudicio
corrupto[*]iudicio corruptohinc defic. Mς usque
ad §132, opinione standum, lac. supplet ς in pag. insuta, supplem. in textu hab.
bχψ
a
subscripserint[*]subscripserunt cod. Graevii
quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? in
M'.(Manlium) Aquilium[*]M'. Manutius:
M. codd. Ti. Schütz: T. (Titum)
codd., cf. §98 et in Ti.(Tiberium) Guttam video esse subscriptum. quid est hoc? duos esse
corruptos solos pecunia iudicant[*]iudicant Madvig:
dicant codd.: quid Angelius
; ceteri videlicet gratiis[*]gratiis ς: gratis cett.
condemnarunt. non est igitur circumventus, non oppressus pecunia, non, ut
in illa Quinctiana contione habebatur[*]in illa Quinctiana contione habebatur Graevius: illa Quinctiana contiones habebantur
(haberebantur ς) σχψ: illae Quinctianae contiones habebantur cett.
, omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac
suspicione ponendi. duos solos video auctoritate censorum adfinis ei
turpitudini iudicari. aut illud adferant, aliquid eos[*]eos Peterson: esse codd.: sese Leclerc
quod de his duobus habuerint compertum de
ceteris comperisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
46
nam illud quidem minime probandum est,
ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e
[*]e Baiter: om. codd.: a Naugerius
consuetudine militari transtulisse. statuerunt
enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum,
sortito[*]sortito Classen: sortitio ςa: sortitione bχψ
(cf.
§129) in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad
paucos perveniret. quod idem facere censores in delectu dignitatis et in
iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? nam miles qui
locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles
esse melior et vir bonus et civis utilis. qua re ne quis in
bello propter hostium metum delinqueret[*]ne quis... delinqueret scripsi: ne... delinqueret ςb1χψ1:
qui... deliquerat b2ψ2
a, amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus
constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio
comparata est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc tu idem facies
censor in senatu legendo? si erunt plures qui ob innocentem condemnandum
pecuniam acceperint, tu[*]tu ut ςb1ψ1
non animadvertes[*]animadvertes Lambinus: animadvertis (-tas b1ψ1
) codd.
in omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere?
habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus
iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem
suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam,
fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur?
tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac[*]ac
P: et cett.
severitatis, si aut retines
quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui in[*]quis in
ςbψa eadem culpa sit non eadem poena
adfici convenire? aut quam[*]convenire aut quam P: oportere convenire ut (ut ad a) quam cett.
condicionem supplici maiores in bello timiditati militis
propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues[*]constituas a
improbitati senatoris? quod si hoc exemplum ex re militari ad
animadversionem censoriam transferendum fuit, sortito[*]sortito scripsi: sortitio ς:
sortitione cett. (cf.
§128) id ipsum factum esse oportuit. sin autem sortiri ad
poenam et[*]et P: ad cett.
hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum
peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinem[*]et turpitudinem om. P (cf. Verr. 1. 23)
non oportet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
47
verum omnes intellegimus in istis
subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. iactata res
erat in contione a tribuno seditioso[*]a tribuno seditioso om.
P
; incognita causa probatum erat illud[*]erat illud P: illud erat cett. multitudini
nemini licitum P, Ant. Augustinus: multitudinem
inilicitum ς: multitudinem illicitum cett.
multitudini; nemini licitum est contra
dicere, nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. in
invidiam porro magnam illa iudicia venerant. etenim paucis postea
mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum[*]tabellarum P, Garatoni: tabularum cett.
invidia versata. praetermitti ab[*]ab P: a cett.
censoribus et
neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. homines, quos ceteris
vitiis atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque subscriptione notare
voluerunt, et eo magis quod illo ipso[*]ipso in ςb2ψ2a tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri
ordine communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate
rem
[*]rem scripsi: iudicia P: illa iudicia cum equestri ordine cett. (cf. Zielinski p. 177)
reprendisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.