Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quod si hanc apud eosdem[*]eosdem P: eos cett. ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis[*]praeditis P: om. cett. certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista[*]ista Ernesti: ipsa codd. subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. nam in P.(Publium) Popilium[*]P. Vrsinus: L. codd. qui Oppianicum condemnarat subscripsit L.(Lucius) Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. iam id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis[*]iis bχψ : his ςa qui condemnarunt, causa cognita sibi[*]sibi bχψ : sibi esse ςa dixerint[*]dixerint ed. R: dixerunt codd. non liquere!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum [*]iudicat eum scripsi: iudicat... ς: iudicat cett. accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit[*]relinquit Lambinus: reliquit codd. et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis[*]gratiis ς: gratis cett. esse Oppianicum condemnatum. et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L.(Lucii) Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non[*]standum ne ςb1χψ putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet[*]putet : putat ςa esse oportere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
48
at in ipsum habitum animadverterunt. nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum. neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse[*]potuisse posse Madvig , cum animadversum esset in iudices. qua de re tota[*]tota om. a si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P.(Publii) Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C.(Gaius) Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasse[*]periurasse ς ; si qui contra vellet dicere[*]vellet dicere ςa: dicere vellet , usurum esse eum suo testimonio. deinde cum nemo contra[*]nemo contra ςa: contra nemo diceret, iussit equum traducere. ita [*]ita ςa: itaque is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerunt[*]consuerunt a: consuerant Angelius ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. quod si hoc habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Vnum etiam est quod me maxime perturbat[*]perturbat αa: conturbat , cui loco respondere vix videor posse[*]vix videor posse σψ2a: posse vix videor , quod elogium recitasti de testamento Cn.(Gnaei) Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob[*]ob (ab t) αa: ad Oppianici condemnationem[*]condemn. σψ2a: damn. pecuniam accepisset. de cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret[*]adiungeret αa: coniungeret quem diligebat. sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium[*]censorium ςa, Quintil. v. 13. 33: censorum iudicium grave velis esse an Egnati. si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn.(Gnaeum) Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium[*]censorium Quintil.: censorum (-rem b2s) a, hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.