Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium.
quo modo? suscepit causam. an potuit rem
delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, populi concitator, rem[*]populi
concitator rem scripsi: populi concitatorem ς: populo concitato rem cett.
paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo
innocentissimus pecunia circumventus diceretur[*]diceretur ςa: esse diceretur Mμ
, cum invidia flagraret ordo
senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo
periculo rei publicae repudiari? at quid est decretum? quam
iuste, quam sapienter, quam diligenter!
"si qui sunt quorum opera
factum sit ut iudicium publicum corrumperetur."
Vtrum videtur id
senatus[*]id senatus ςa: senatus id Mμ
factum
iudicare an, si factum sit, moleste graviterque ferre? si ipse A.(Aulus) Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non
diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quaero a vobis num istam legem
ex isto senatus consulto L.(Lucius) Lucullus consul, homo
sapientissimus, tulerit, num anno post M.(Marcus) Lucullus et
C.(Gaius) Cassius, in quos tum consules designatos idem
illud senatus decreverat[*]decreverat ςa:
decreverit Mμ
.
non tulerunt; et quod tu habiti pecunia factum esse arguis
neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate
et sapientia consulum, ut, quod senatus decreverat ad illud invidiae praesens
incendium restinguendum, id postea[*]ut quod... id postea Peterson: ut id quod... id postea Mμa: fort. ut id quod... ii postea
referendum[*]referendum αa: perferendum Mμ
: ferendum Manutius
ad populum non arbitrarentur.
ipse deinde populus Romanus qui L.(Lucii)
Quincti[*]Quinctii ςa: Quinctii, tribuni
plebis Mμ
fictis querimoniis antea[*]ante ς
s
concitatus rem illam et rogationem flagitarat,
idem C.(Gaii) Iuni fili, pueri parvoli, lacrimis commotus maximo
clamore et concursu totam quaestionem illam et legem[*]quaest. illam et legem
ςa: illam legem et quaest. Mμ
repudiavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex quo intellegi potuit, id quod
saepe dictum est, ut mare quod sua natura[*]natura sua ςa, contra Rufinian. (Rhet, M. p. 44) tranquillum sit ventorum vi agitari atque
turbari, sic[*]sic ςa, Rufinian.: sic et Mμ
populum Romanum sua sponte esse placatum,
hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari.
50
est etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter paene praeterii;
mea enim esse dicitur. recitavit ex oratione nescio qua Attius quam meam
esse dicebat cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem
cum[*]cum ςMs: tum
bψ: om. ςt
aliorum[*]aliorum Ernesti: illorum Mμ
a iudiciorum quae probata non
essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius
defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse[*]iudicium fuisse ςa: fuisse iudicium Mμ
aut, cum de infamia iudiciorum
disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo[*]illo a: in illo Mμ
tempore
praeterire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
51
ego vero si quid eius modi dixi, neque
cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei
quam iudici et auctoritatis fuit. cum enim accusarem et mihi initio
proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis
offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam
rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. sed errat
vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates
nostras consignatas se habere arbitratur. omnes enim illae[*]illae ςBs (om. t): illae orationes Mμ
causarum ac
temporum[*]temporis B
sunt, non hominum
ipsorum aut[*]aut σψ2a: ac Mμ
patronorum.
nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem.
nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate
nostra[*]auctoritate nostra Ma: nostra auctoritate
μ
constituantur sed quae ex re ipsa
causaque ducantur[*]dicantur ςt
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hominem ingeniosum, M.(Marcum) Antonium, aiunt
solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam[*]numquam ullam ςs
orationem scripsisse
ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare[*]negare
ςBa: se negare Mμ
dixisse';
proinde quasi, si[*]quasi si αa: quasi Mμ
quid a nobis
dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus[*]mandarimus ςa: mandaverimus Mμ
, hominum memoria non
comprehendatur. ego vero in isto[*]isto Mμ
: ipso ςa genere libentius cum multorum tum hominis
eloquentissimi et sapientissimi, L.(Lucii) Crassi, auctoritatem
sequor qui, cum Cn.(Gnaeum) Plancum[*]Cn. Cic. de Or. ii. 220: C. ςa, Quintil. vi. 3. 43: L. Mμ
defenderet accusante M.(Marco) Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum
Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius[*]eius om. ςBa orationibus capita
alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius
quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus
detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in
equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum
iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.