Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
agit enim sic causam T.(Titus) Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vos[*]vos (ius) auditis et attenditis ς: vos attenditis et auditis cett. auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A.(Aulus) Cluentius, eques Romanus, causam dicit[*]causam dicit eques Rom. a ea lege, qua lege[*]qua lege : qua ςa senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic nunc est quiddam[*]quoddam a quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae[*]vitae meae a status est ut omnis mihi cura et[*]et ςa: atque opera posita sit in hominum periculis defendendis. video quanta et quam periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur. qua in lege est: ' "qui coierit" ,' quod quam late pateat videtis. ' "convenerit" '; aeque incertum et infinitum[*]incertum et infinitum ςa: infinitum et incertum est. ' "consenserit" '; hoc vero cum infinitum tum obscurum et occultum[*]occultum ςa: occultum est . ' "falsumve testimonium dixerit" '; quis de plebe Romana testimonium dixit[*]dixerit ςa umquam cui non hoc periculum T.(Tito) Attio auctore paratum esse videatis? nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam esse confirmo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed hoc polliceor omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur[*]facesseret s qui lege non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi obtemperandum est non conceditur.
58
non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae[*]religionibus ... vestris (nostris s) ςa quam odio pareatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
est enim sapientis iudicis[*]iudicis meminisse se hominem add. b2ψ2a (?ς) cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat[*]cogat om. a cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse[*]reputare solum esse ςa: putare esse solum nec[*]nec ς b: neque cett. sibi quodcumque concupierit licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximique[*]maximique Manutius: maximeque codd. aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae a[*]a ς bs: ab cett. nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa cum honestate vivemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec si T.(Titus) Attius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei[*]rei ςa: rei publicae dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor.
reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi[*]fingenda esse sibi a (ς ?): sibi fingenda esse et proferenda ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent.
59
atque ut existimetis me necessario[*]me necessario ςa: necessario me de his rebus de quibus iam dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae paucis demonstrari potuerint[*]potuerint ςa: potuerunt brevissime esse defensa.