Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: ' "ne quis iudicio circumveniretur" ,' C.(Gaius) Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. postea L.(Lucius) Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus[*]qua est usus Manutius: questus codd. in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset[*]obtulisset b1ψ1 .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani[*]equites Romani codd. Lambini: eques R. ς b1χψ1 : equester ordo b2ψ2a in huiusce legis periculum concludantur[*]concludantur codd. Lambini: concludatur σψ2 a: includatur bχψ1 ; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut vere[*]vere bψ2 : vero cett. dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos in potestatem suam[*]potestatem suam Manutius: potestate sua codd. sit Lambinus: est codd. redacturos, si constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint[*]iudicarint Manutius: iudicarent codd. huiusce modi iudicia fieri possint. vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis vestrae posse confidunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quis enim de homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam?
56
O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac potentissimo, M.(Marco) Druso, tribuno plebis, restiterunt[*]restiterunt b2ψ2a: restituerunt (-u- ς) cett. , cum[*]cum ed. Hervag.: quam cum codd. ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat nobilitate[*]tum erat nobilitate ed. Hervag.: tum (cum ς) erant nobilitatis codd. , nisi ut ei qui[*]ut ii qui b2, Halm: uti qui γ2, Manutius: utique cett. rem iudicassent huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! tum C.(Gaius) Flavius[*]tum Müller: tunc codd. pusio, Cn.(Gnaeus) Titinius, C.(Gaius) Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem[*]eiusdem Klotz: eiuscemodi (huiusce - ) codd. ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent[*]et recusarent Manutius: haec recusarent codd.: haec reputarent Madvig et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad honores petendos conferre voluissent. sese vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam, remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
aut sibi ad honores petendos aetatem integram restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti[*]secuti Angelius: secum codd. petitionem reliquissent manere. iniquum esse eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud[*]splendor apud splendore ς B exteras nationes nomen et gratia, toga[*]toga Naugerius: toga et codd. praetexta, sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa[*]cum summa b1χ : consumma σψ1 t: summum bψ2s recte factis maiores nostri praemia tum[*]praemia tum Orelli: premixtum ς b1χψt: praemium b2ψ2s plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne ea[*]ne ea ς a: ea ne bχψ lege accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunc[*]tunc ς a: tum erat Sempronia, nunc est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea[*]ea ex ςa lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur[*]teneretur : tenetur ςa. quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur.
57
interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis rem[*]remque σψ2 since : se sine αa: ipsum sine Manutius publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur[*]arbitretur ςa: arbitraretur per paucos iudices astringatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.