Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum habiti consilio paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse, bibisse, statimque esse mortuum. hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus verbis[*]verbis om. Quintil. ix. 2. 48 dicerem per[*]per αa: om. Mμ quae nunc paucis percurrit oratio mea.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid umquam habitus in se admisit ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere potuerit, huic autem accusatores viva matre[*]viva matre ςa: matre viva deesse non possint[*]possint ςa: possent ? id[*]id ςa: om. Mμ quod iam intellegetis. an ut de causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet? quod autem tempus veneni dandi illo die, illa[*]illa ςa, Quintil.: in illa frequentia? per quem porro[*]porro deinde Quintil. datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur non de integro autem datum? multa sunt quae dici possunt, sed non committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim[*]enim ςa: enim iam se ipsa defendit[*]defendit ςa: defendat : defendet C. Stephanus .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen[*]crimen αa: om. Mμ et impudens mendacium! perspicite cetera. dico illum, cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa[*]illa om. ςB fert, sibi tamen[*]tamen ed. V: tum Mμa non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita esse mortuum. quis [*]quis qui ς huic rei testis est? idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem[*]quem ad (ad s) quem ςa propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo loco[*]loco luctu Sylvius testem in A.(Aulum) Cluentium constituere, is hunc[*]hunc : nunc ςa suo testimonio sublevat; quod recita. tu autem, nisi molestum est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut[*]ut ςbψa: uti ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et falsum crimen adferret[*]adferret adderet ς: adduceret s .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
61
Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est, quicquid mali per hosce[*]hosce ςa: hos annos A.(Aulus) Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat[*]habeat : habuit ςa: habuerit Klotz sollicitudinis ac negoti, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M.(Marcum) Asellium quendam, familiarem illius, idque habiti consilio factum esse dicitis. in quo primum illud quaero quae causa habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. inimicitias enim[*]enim ςa: enim inter ipsos fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod eos[*]eos ςa: om. Mμ metuunt aut quod oderunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo tandem igitur habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito, an ne accusaretur a damnato[*]damnato σψ2 a: condemnato , an ne exsulis testimonio laederetur? si [*]si ςa: sin autem quod oderat habitus inimicum[*]inimicum αa: om. Mμ , idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire[*]adire Naugerius: audire , nemo adloqui, nemo aspicere[*]aspicere ςa: respicere vellet?