Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
huius igitur habitus vitae[*]Habitus vitae ςa: vitae Habitus Mμ invidebat? hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? qui si quid animi et[*]et ςa: ac Mμ virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi forte ineptiis ac[*]ineptiis ac (atque bψ ) Mμ : ineptis a ad ςa: apud Mμ fabulis ducimur ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse inimicos quam hic reliquisse, a[*]a Mς : ab ς: an bψa socrus, ab uxorum[*]ab uxorum Mμ : an uxoris b2ψ2a , a fratris, a[*]a fratris a Mμ : an fratris an (om. an s) b2ψ2a liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem atque[*]atque Mμ : ac ςa regionem. quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem aliud[*]aliud (om. aliud b) mors eripuit Mμ : mors eripuit aliud s: eripuit mors t eripuit mors praeter sensum doloris?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
age vero, per quem venenum[*]per quem venenum ςa: venenum per quem Mμ datum? per M. Asellium.
62
quid huic cum habito? nihil, atque adeo[*]ideo ς s , quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum[*]scelus suum ςba: suum scelus Mσψ et illius periculum committebat? cur igitur[*]igitur αa: deinde M μ tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! faciliusne potuit quam in poculo, latentius[*]latentius Naugerius: latius Mμa potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestum[*]comestum αa: comesum Mμ quam epotum in venas atque in omnis partis[*]partis omnis ςBt corporis permanare, facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at repentina morte periit. quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime[*]casum minime b2ψ2a: mortem satis Mμ firmam veneni suspicionem haberet[*]haberet αa: non haberet Mμ ; si[*]si quodsi αa esset suspiciosum, tamen potius ad alios[*]potius ad alios ςa: ad alios potius Mμ quam ad habitum pertineret. verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L.(Lucium) Quinctium[*]L. Quinctium αa: C. Quinctilium Mμ contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. cum esset una Sassia eaque Sex. Albio[*]eaque Sex. b2ψ2a: ea questio ς: et Statio Mμ quodam colono, homine valenti[*]valenti ςa: valente Mμ , qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset[*]pati non possit ς , et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare[*]domino renunt. ςa: renunt. domino Mμ solitus esse. interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno[*]improb. col. in Fal. ςa: in Fal. improb. col. Mμ diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti — cecidisse de[*]de ψ2a: ex Mμ equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.