Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
post mortem eius Sassia moliri
statim[*]moliri statim ςa: statim moliri
Mμ
, nefaria
mulier, coepit insidias filio; quaestionem habere de viri morte constituit.
emit de A.(Aulo) Rupilio[*]Rutilio ς
s
quo erat usus
Oppianicus medico Stratonem quendam[*]quendamhic defic. Mς usque ad
honestissimorum § 182, lac. supplet ς in pag. dimidiata: supplem. in textu hab. bχψa
, quasi ut idem faceret quod
habitus in emendo Diogene fecerat. de hoc Stratone et de
Ascla[*]Ascla ς
t:
Asela ψ2
s: assecla bχ
quodam servo
suo quaesituram esse[*]esse sese Baiter
dixit. praeterea servum illum Nicostratum quem
nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente
Oppianico in quaestionem postulavit. hic cum esset illo tempore puer et
illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi
benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare.
advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi,
homines honesti atque omnibus rebus ornati. tormentis omnibus
vehementissimis[*]vehementissime a quaeritur. cum essent
animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut
arbitror, auctoritate advocatorum[*]advocatorum et vi tormentorum
add. codd., del. Halm
adducti in veritate
manserunt neque se quicquam scire dixerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quaestio illo die de amicorum sententia dimissa[*]dimissa b2χψ2
: demissa cett.
est. satis longo intervallo post
iterum advocantur. habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum
acerrimorum praetermittitur; aversari[*]aversari Manutius: adversarii (-i t) codd.
advocati et iam[*]et iam Manutius: etiam codd.
vix ferre posse,
furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae
cogitasset procedere. cum iam tortor atque essent tormenta[*]tormenta
essent Ernesti
ipsa defessa neque tamen illa
finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa
virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut
aliquid falsi dicere cogerentur. hoc postquam ceteri comprobarunt, ex
omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa
proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem
non modo[*]non modo in ς
verum crimen
sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum
oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum
postquam venit, quae a Stratone[*]a Stratone (-nem ς) ςb1χψ1: Stratonem
ψ2
t: per Stratonem
b2s
illo[*]illo illud
ψ2
venenum antea viro suo datum
sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae
exercendae causa tabernam dedit.
64
Vnum, alterum,
tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio
potius quam id struere et moliri videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum interim Q.
[*]Q. Orelli: om.
codd.
Hortensio Q.(Quinto) Metello
consulibus ut hunc Oppianicum aliud[*]aliud Sylvius:
aliquid codd.
agentem ac nihil eius modi
cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam
quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe
devinctum posset[*]posset Manutius: possit codd.
habere in potestate. hoc ipso
fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi.
cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum
et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari
fundum exsecuit et HS x
[*]xManutius: om. codd. et auri quinque pondo
abstulit uno ex servis puero non grandi conscio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non
comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario
animadverteretur, homines[*]homines homines quaerebant ψ2a requirebant Zielinski
(in litteris ad me datis): om.
codd. (cf. Class. Rev. xix. 168) quonam
modo fieri potuisset requirebant. quidam ex amicis Sassiae
recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni
parte dentatam[*]dentatam Priscian. (K. ii. 113): dentum (-tium t) codd.
et tortuosam venire serrulam[*]serrolam
ςBbψ1
qua illud potuisse ita
circumsecari[*]circumsecari Angelius: circumsecare
codd. (etiam B)
videretur. ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad
Stratonem pervenisse. hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato
Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in
piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius
nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.