Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
constituitur quaestio de furto. nam quid quisquam suspicari aliud potest? an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata[*]reciperata σψ1a: recuperata cett. , occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici? cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistis[*]possitis Madvig ? deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit. postea cum[*]cum Lambinus: quam codd. illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem detulit[*]detulit Mommsen: tulit codd. sed plane ad supplicium dedidit[*]dedidit Arusian. s. v. dedo: dedit codd. .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
65
post triennium igitur agitata denuo[*]denuo Halm: denique codd. quaestio de viri morte habebatur. at [*]at Lambinus: et codd. de quibus servis[*]servis habebatur add. codd., ego delevi (cf. § 89)? nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. de Stratone et de Nicostrato. quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisses[*]habuisses σψ2a: habuisset Romae, cum de T.(Titi) Anni, L.(Lucii) Rutili[*]L. om. a , P.(Publii) Saturi, ceterorum[*]ceterorum ςa: et ceterorum honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es[*]es ψ2a: est ?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc[*]adhuc : ab hoc αa non esse hoc[*]esse hoc ς s: esse cett. dictum mementote — cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude[*]in fraude scripsi: in fraudem ς s: ad fraudem callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo[*]ullo iis a (contra B) obsisti modo posset[*]possit ς B . Vtrum[*]utrum verum a furtum factum non est? at nihil clarius Larini[*]Larini ςa: Larini fuit . an ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. an id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur[*]igitur alia σψ2a: alia igitur cett. alia causa quaerendi? an id quod vobis dicendum[*]vobis dicendum ςa: dicendum vobis est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse[*]Stratonem... dixisse αa: Strato... dixit de veneno?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hem[*]hem scripsi: item αa: en hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque[*]vobisque Angelius: nobisque Mμa editae sunt, illae ipsae[*]illae istae ςa quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera[*]nulla littera αa: littera nulla invenitur. non venit in mentem primum[*]primum αa: primam orationem[*]orationem : in ratione ς: in oratione b2ψ2s: fort. narrationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere[*]aliquod dictum adiung. ςa: aliquid (-quod ψ2) adiung. dictum de veneno quod non percontatione quaesitum sed per dolorem[*]per dolorem σψ2a: dolore expressum videretur? quaestio de furto est, veneni iam suspicio[*]suspicio ςa: suspicione superiore quaestione sublata; quod ipsum[*]ipsa ςa haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum[*]illum ut ς dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua[*]aliqua ςa: in aliqua denique parte quaestionis verbum fecit ullum?
66
iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. atque istam ipsam quaestionem dicite qui[*]qui Baiter: quis Mμa obsignarit[*]obsignavit ς, ed. V unum aliquem nominatim[*]nominatim ςa: nominat : nominate . neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.