Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus sed amicorum auctoritas fecit. ab eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius[*]huius : eius ςa ab illa est et inventa et adornata[*]ornata s comparatio criminis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque his rebus[*]rebushic desinit M cum instructum accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa[*]misisset, ipsa σψ2a: ipsa misisset cett. paulisper conquirendorum et conducendorum[*]et conducendorum om. s testium causa Larini est commorata; postea autem quam[*]quam σψ2a: cum cett. appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater[*]materreliquam partem orationis pallidiore atramento add. ς: finem orationis 'noviter repertum' (ita monitum est in πφ ) habent praeter bχψa novi testes Aπφ hoc sibi optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret.
68
iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum[*]Fabraternorum Beroaldus: Afraternorum codd.: Alfaternorum Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 5. 63) ex multis audivi et comperi; quos concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? mulierem quandam Larino advolare[*]Larino advolare scripsi cf. supr. et §§ 18, 25): Larino atque illam codd.: Larinatim illim Müller: Larino adesse atque illam Peterson , usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium posset[*]possit ς1πφ ?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin terram ipsam violari quae mater est omnium vestigiis consceleratae matris putaret. itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi[*]aut urbi aut turpi ςAπφ aut hospiti committebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum[*]nostrum pauci dett.: nostrorum mei putat? quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. quin etiam nocturna sacrificia quae putat[*]putat φχ: putet cett. occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari. cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis aspernatos esse confido.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
69
vos, iudices, quos huic A.(Aulo) Cluentio quosdam alios[*]quosdam alios ςAπφ: quos alios t: alios cett.: quasi aliquos Classen deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem matris a fili capite depellite. multi saepe in iudicando peccata liberum parentum[*]parentium (cf. Rosc. Am. 67) misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis. omnis scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent[*]possent a: possint (-it χ) cett. in tanto eius periculo sublevarent. pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia communi Italiae pace[*]communi Italiae pace om. π1, ed. Guar. , non[*]non Madvig: in codd. domesticis copiis esse tutum[*]tutum Naugerius: totum codd. . quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius exspectatio iudici dies noctesque sollicitat.