Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
orat vos habitus, iudices, et flens obsecrat ne se
invidiae quae in iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces a vestris
mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo
condonetis.
71
quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste
miser[*]miser, iudices, si bχψ
, si, id quod difficile factu est, in vita
remanebit[*]in vita remanebit Abψ
: vitare manebis ς:
vita (et vita φχ) remanebit cett.
, saepe et multum queretur[*]queretur (-itur b1) b2χψ
: quereretur cett.
deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum. quod si tum indicatum
non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed multorum medicamentum
maerorum[*]maerorum Incerti art. gramm. fragm. § 149
(ed. Eichenfeld p. 102): laborum codd.
; postremo etiam fortasse[*]fortasse Landgraf: fortassis codd. (cf. § 144) mater exsequias illius funeris prosecuta mortem
se[*]se om. a
fili lugere simulasset.
nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis
vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur?
satis diu fuit in miseriis,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. nemo huic tam
iniquus[*]iniquos ςABπ
praeter
parentem[*]parentum ςA
fuit cuius animum non
[*]animum non
bχψ
: animum ςABπφ: non animum a iam expletum
putemus[*]putemus B: esse putemus cett. (cf. Zielinski p. 164).
vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime oppugnatur
eum lenissime sublevatis, conservate A.(Aulum) Cluentium,
restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus quorum studia videtis
reddite, vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. vestrum est
hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis ut
virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus
carum[*]carum carissimum Lambinus
atque iucundum[*]iucundum Peterson: iucundissimum codd.
his
aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae
locum, in iudiciis veritati.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.