Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
neque est hoc satis; tametsi in ipso
fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium
facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum
esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus
putaretur[*]putaretur αa: videretur Mμ
, mulierem
veneno interfecit ut una illud[*]illud σψa:
illa Mb: cum illa ς,
Lambinus
quod erat ex fratre conceptum
necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo
mortis[*]mortis del. Gruter
, cum et de suo et
de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione
huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate
fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi
hanc a natura lucem[*]lucem ςa: propriam lucem
Mμ
accipere
potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil[*]clausum nihil om. s1 sanctum esse posse a[*]a ςa: om. Mμ
cuius audacia fratris liberos ne materni quidem
corporis custodiae tegere potuissent[*]custodiae... potuissent ς
Ba: custodia... potuisset
Mμ
.
memoria teneo Milesiam quandam
mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis[*]secundis om.
ς
Ba (contra Quintil. viii. 4. 11) accepta pecunia
partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec[*]nec
ςa: neque Mμ
iniuria quae spem parentis,
memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem
sustulisset. quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio
dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem
idem illud effecit per alieni corporis mortem[*]mortem vim Quintil.
atque cruciatum. ceteri non
videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus
est qui in uno corpore pluris[*]plures PMμ
: multos σψ2a necaret.
12
itaque cum hanc eius consuetudinem
audaciamque cognosset[*]cognosset P: cognoscet M: cognosceret μ
avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn.(Gnaeus) Magius[*]Cn. Numerius αa, isque, cum[*]isque cum P: is qui α
t: isque Mμs
gravi morbo adfectus esset[*]esset Halm: esset et Mμ
a, heredem illum sororis suae
filium faceret, amicis adhibitis[*]amicis adhibitis M
μa: adhibitis amicis P
praesente matre sua Dinaea uxorem suam
interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea
petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret
habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et[*]servare et
P: servaret ut M
μa salvum parere posset[*]possit ς
s
.
itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus
esset[*]esset erit αa; ab[*]ab a ς
b1 secundo herede nil legat.
quid de Oppianico suspicatus sit videtis;
quid iudicarit[*]iudicaverit σψ2a obscurum non est. nam cuius[*]cuius P
ςa: cum eius Mμ
filium
faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. quid Oppianicus
fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non[*]non αa: om. Mμ
longe animo prospexisse morientem. quae
pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset[*]esset
erit αa, eam praesentem Oppianicus non
debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis
appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus
quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a
viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse
iam ad hanc improbitatem addi videtur;
attendite
exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum
quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi
Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non
matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.