Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, habiti matrem — illam cuius virum A.[*]A. om. ςa Aurium occiderat — concupivit. Vtrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite.
petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domum[*]domum σψ: dextram ς: om. Mb viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille tris[*]ille tres ςa: tres ille filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domo[*]domo quoquo modo Orelli sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius Papia[*]Pappia ςa natus Teani[*]Teani Teano Bb2ψ2 a, Arusianus (K. vii. 455): Teani Apuli Mb1, quod abest ab[*]ab M, Arusianus: a μa Larino xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis[*]publicis om. a aut festis diebus antea non solebat. mater misera nihil[*]misera nihil mali ςa: nihil mali misera mali suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valens[*]hora und. cum valens in publico a visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est.
atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optime[*]optime ςa: optima confirmato[*]confirmata b2, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse[*]esse αa: om. Mμ delenitam videret. ita, quod[*]ita quod b2σψ a: itaque ς Mb1: itaque quod Naugerius (cf. §190) ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse[*]esse solent ςa, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.
10
Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos. quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his[*]iis a de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio, natura morte multavit, auditis non[*]non sine b2ψ2s ab inimico, auditis sine testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter[*]breviter ςa: breviter a me strictimque dicuntur. illi audiebant de eo de quo[*]eo de quo eo... quo B: eo quo a iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem omnes[*]omnes αa: om. Mμ oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a P.(Publio) Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu diceretur.
et est quisquam qui, cum haec cognoverit, suspicari possit[*]posset ςa Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse innocentem?
acervatim reliqua iam[*]reliqua iam ς Bs: iam reliqua cett. , iudices, dicam ut ad ea quae propiora[*]propiora b2ς: propriora ς BMb1ψ huiusce[*]huiusce ςa: huius causae et adiunctiora sunt perveniam. vos, quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum, hominem[*]mortuum hominem ςa sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui uxori suae Cluentiae, quae amita huius habiti fuit[*]fuisset ςa, cum ipse poculum dedisset, subito illa in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori[*]emori ςa: mori nec diutius vixit quam locuta est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc mortem[*]mortem ςa: mortem tam repentinam vocemque[*]vocemque : vocesque b σψ2a morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C.(Gaium) Oppianicum fratrem necavit.