Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M.(Marcum) et N.(Numerium) Aurios[*]M. et N. Aurios P: M. Aurium et Numerium Aurium αa: M. et Num. Aurios et Cn.(Gnaeum) Magium[*]Cn. Numerium αa, ita mox et filiam magiam nuptam Oppianico. M.(Marcus) Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q.(Quinti) Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo[*]in ergastulo fuit P . N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn.(Gnaeum) Magium fratrem[*]fratrem Pa: fratrem suum reliquit. postea magia, uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn.(Gnaeus) Magius est mortuus[*]mortuus est ς ba . is heredem fecit[*]heredem fecit a: fecit heredem illum adulescentulum[*]adolescentulum ς b2s: adolescentem cett. Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. interim venit[*]interim venit intervenit ςa index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M.(Marcum) Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mulier amissis liberis, cum unius reciperandi fili[*]reciperandi filii a: filii reciperandi spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS[*]HS P: om. Mμ a CCCC P: CCCLIII : quadraginta αa cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis[*]iis Garatoni: his a diebus paucis est mortua[*]mortua est ςa. propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M.(Marcum) Aurium[*]M. ςa: om. Mμ cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
interim Oppianicus ut erat, sicuti[*]sicut ςa multis ex[*]ex multis P rebus reperietis, singulari scelere et audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia corrupit, deinde ipsum M. Aurium[*]M. Balter: om. Mμ a non magna iactura facta tollendum interficiendumque curavit. illi autem qui erant ad propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius adulescentis[*]adolescentis a: adolescentis propinquos suosque necessarios, mittunt sibi difficilem esse investigandi rationem, quod[*]quod cum ς b2a intellegerent indicem ab Oppianico esse corruptum. quas litteras A.(Aulus) Aurius[*]A. Mσψ : M. b: om. Pς a, vir fortis et experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus[*]perpropinquus Pσψ2t: propinquus Mμs , in foro palam multis[*]multis Pσψ2 a: om. Mμ audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M.(Marcum) Aurium esse[*]esse a: om. Mμ comperisset, delaturum esse testatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum[*]in Galliam a profecti Larinum revertuntur; interfectum[*]et interfectum σψ2a esse M.(Marcum) Aurium nuntiant[*]nuntiant ςa: renuntiant . animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. itaque cum A.(Aulus) Aurius is[*]cum A. Aurius is ς: cum Maurius is P: cum Aurius is s: cum is t: cum A. Aurius qui antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Q.(Quinti) Metelli, contulit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
post illam autem fugam[*]autem fugam ςa: fugam autem sceleris et conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus[*]numquam se... legibus om. a, del. Baiter , numquam inermem[*]inermen ςβψa: inermum inimicis[*]se inimicis ςa committere ausus est sed per illam L.(Lucii) Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a Sulla et alios praeterea tris[*]alios praetera tres (om. praeterea b1) : tres praeterea a factos esse dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A. [*]A. Halm: om. Mμ a Aurium illum qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum A. [*]A. Mommsen: om. Mμ a Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos interficiendosque curaret. itaque illis crudelissime interfectis non mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur[*]tenebantur a. his rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum absolvi potuisse arbitretur[*]arbitretur Weiske: arbitraretur a?
9
atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.