Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
tulit hoc commune dedecus[*]dedecus ςa: dedecus iam Mμ familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esse[*]esse αa: om. Mμ faciendum quam ut illa[*]illa ςa: illa matre Mμ ne uteretur, ne quae[*]ne quae Garatoni: nam quae ςa: ne quam Mμ videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verum[*]verum σψ2a: sed Mμ etiam probare suo iudicio putaretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. pertinuisse hoc ad causam tum[*]tum ς b2a: tunc Mμ cum reliqua cognoveritis intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi[*]cuiuscumque modi αa: cuiusmodicumque Mμ sit mater[*]sit mater ςa: mater sit Mμ , tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa[*]in ipsa Mμ : ipsa ςa natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum[*]hominum ςa: omnium b2ψ2 : amici b1: animum Mψ1 pericula defendenda[*]defendenda a (? ς): depellenda Mμ adiungerer[*]adiungerer b2ψ2 a: adhiberer Mμ , non viderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nihil in vita vidit calamitatis A.(Aulus) Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum. quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero[*]sed vero σψa: sed vere b2: sed ea vero Mb1ς sic agitur[*]agitur σψ1 s: agit Mςt: angitur b2ψ2 ut prorsus reticere[*]reticeri a (? ς) nullo modo possit. hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illa [*]illa accusatio, illa scripsi: illa accusatio M ςa: haec accusatio Lambinus: del. Gulielmius omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sin[*]sin Pς a: sin autem Mμ erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitis[*]debebitis P: debetis Mμ a, quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit ut et constantiam A.(Auli) Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis. ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A.(Aulum) Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus[*]et man. σψa: ac man. Mb ς teneretur[*]teneretur Mμ : retineretur b2ψ2 a, neque in causa ulla dubitatio posset[*]possit ς esse, accusavit Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire vos volui[*]volui vos ςa, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti[*]uti Mσψ : ut ς ba propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret[*]vitaret Mμ : evitaret ςa: devitaret B . atque ut intellegatis eis[*]iis Manutius: his Mμ a accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere[*]timeret a neque reus sperare debuerit[*]debuerit Mμ : potuerit ςa, pauca vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum[*]Staienum Pςb2ψ2 : Stalenum Mμ : Scaienum a atque ad pecuniam confugisse.