Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
atque ut intellegatis Cluentium non accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam[*]repetam Quintil. iv. 1. 79; quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.
5
A.(Aulus) Cluentius habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps[*]princeps Ba, Quintil. iv. 2. 130: facile princeps . is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem nupsit A.(Aulo) Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. cum essent eae[*]eae s: hae (hec b) nuptiae plenae dignitatis,
plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. nam Sassia, mater huius habiti — mater enim a me in omni causa[*]in omni causa ςa: nominis causa : om. Quintil. Declam. 388, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis[*]ducetis : iudicabitis ψ2 s (? ς). ea igitur mater habiti, Melini illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in illa cupiditate continebatur[*]continebat a: se continebat Baiter ; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor[*]non pudor ς Ba: non pudor, non pudicitia , non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret.
animum adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest. filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere[*]se sine scelere ςa, Arusian. (K. vii. 504): sine scelere se posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat.
ecce autem subitum divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur! discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita, ut[*]ut μa: aut ς: at M a viro non libenter. tum vero illa egregia ac[*]ac Mσψ : et ba praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare[*]triumphare Ba: ac triumphare gaudio coepit, victrix filiae non libidinis; diutius[*]diutius ςa: itaque diutius suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet. nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
6
O mulieris scelus incredibile et praeter hanc[*]hanc causam (post unam b2) add. αa unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne timuisse[*]timuisse , Quintil. iv. 2. 105: timuisti αa, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum? perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.