Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
C. et L.(Lucii) Fabricii
fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati[*]Aletrinati Priscian. (K. ii. 348): Allerinati ς: Aletrinate Mσψ1
: Larinati bψ2
a, homines inter se cum forma tum
moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor
sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo
vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his Fabriciis semper est
usus[*]est usus ςa: usus est Mμ
Oppianicus
familiarissime. iam
[*]iam nam Madvig
hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas
amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita viverent ut
nullum quaestum esse turpem[*]esse turpem ςa:
turpem esse Mμ
arbitrarentur, cum omnis ab eis[*]iis a: his Mμ
fraus, omnes insidiae
circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque
improbitate omnibus noti, studiose[*]studiose ςa: studio Mμ
, ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam
ante annis Oppianicus applicarat. itaque tum sic statuit, per C.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias
habito comparare. erat illo tempore infirma valetudine
habitus. Vtebatur autem medico non[*]non αa: om. Mμ
ignobili sed[*]sed del.
Müller
spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem
Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare coepit.
servus non incallidus et, ut[*]et ut σψ2a: sed ut Mμ
res ipsa[*]ipsa res a
declaravit[*]declarat B
, frugi atque integer
sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum
habito est conlocutus[*]collocutus ςa: locutus Mμ
. habitus statim cum M.(Marco) Baebio[*]Baebio (Be-) αa: Bebrio Mμ
senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui
qua fide, qua prudentia, qua diligentia[*]diligentia αa: dignitate Mμ
fuerit meminisse vos arbitror. ei
placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut
comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. ne multa,
Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur[*]comparatur αa: om. Mμ
; multi viri boni cum ex occulto intervenissent,
pecunia[*]pecunia a: pecuniaque Mμ
obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus
Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis
circumventum esse dicet[*]esse dicet (diceret t) ςa: dicit esse Mμ
?
17
quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus
est? quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata
defensio huic uni crimini potuit obsistere? simul et illud quis est qui
dubitet quin hac re comperta manifestoque[*]manifesteque ςa deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda
accusatio fuerit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse
Oppianicum uti[*]uti ςa: ut Mμ
honeste absolvi nullo
modo potuerit. cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel
atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit[*]venerit Mμ
: veniret ςa. nam Cluentius, iudices,
primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is erat
libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium, iudici corrupti
nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unum[*]unum
verum Angelius
crimen adlatum est. hic
tum C.(Gaius) Fabricius[*]tum C. Baiter: cum C. ψ2
s: cum causa ς: cum causa C. t: tum M: tamen b
ς
, is de quo
ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum
Aletrinatibus[*]cum Larinatibus b2ψ2a vicinitatem et cum plerisque eorum
magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. qui
quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem
municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent[*]possint
ςa defendere, idque a me ut facerem
et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum
continebatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego, qui neque illis
talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum
ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem[*]ipsi quidem
ςa: quidem ipsi Mμ
qui mihi tum illam
causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me[*]sum me ςa: his sum me (sum me his b) Mμ
omnia quae vellent esse facturum.
18
res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat
P.(Publius) Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo
exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse
deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum
coniciebantur[*]coniciebantur Mμ
: constituebantur ςa, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas
commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie
graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est.
hic ego tum[*]tum ς
Ms: cum b2σψ: tamen b1 ad
respondendum surrexi qua cura, di immortales!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.