Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
qua sollicitudine animi, quo timore! semper equidem magno cum metu incipio dicere; quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingeni solum sed etiam virtutis atque offici, ne aut id profiteri videar quod non possim[*]possim α Ba: possim implere , quod est impudentiae[*]imprudentiae ς Ba1a, aut non id[*]non id ς Ba: id non efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. tum vero ita sum perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem ne impudentissimus existimarer.
19
conlegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati qua tum eram solere laudi dari[*]laudi dari Mb2a: laudari (-e b1) ς b1ψa, etiam si in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. itaque feci; sic pugnavi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui, remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam consecutus sim, ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ut quidquid[*]quidquid quidque Ascens. (i), cf. Madvig. Fin. v. 24 ego apprehenderam[*]apprehenderam : reprehenderam α s , statim accusator extorquebat e manibus. si quaesiveram quae[*]quaesiveram ςa: quaesieram inimicitiae Scamandro cum habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona habiti ventura fuisse[*]fuisse ςa: esse dicebat. cum illa defensione usus essem quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus[*]sed. . patronus om. a .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas[*]insidias factas ςa: factas insidias esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de[*]alia de ςa: de alia re fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usu[*]cuivis usu (-us s) Mμs: quo visus ς: quovis usus t venire posse[*]posse : posset αa: quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia venisset. denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur. M.(Marcus) Baebius de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque deprehensum esse dicebat. P.(Publius) Quintilius Varus[*]Quintilius C. Stephanus: Quintius M μa, homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent habito et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum[*]secum Cleophantum : se cum Cleophanto a (? ς) locutum[*]locutum Mμt: collocutum b2s esse dicebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque in illo iudicio cum Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo tota[*]tota ςa: et tota accusatione Oppianicus. neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat; aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat. oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et[*]et ςa: ac manifesta faciebant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C.(Gaius) Iunius[*]C. Iunius Q. Iunius b2ψ2a: qui vuius ς quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. de Oppianici sententia responsum est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum id quod habito daretur esse quaesitum? quae porro[*]quae porro ς (sup. lin. in ς que orum porro): quae horum porro b2ψ2s tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare voluisse habitum putaretur?