Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato tamen habitus Oppianicum reum statim non fecit. voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent. itaque C.(Gaium) Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis[*]Larinates bψ2 a non adduxit sed ipse eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
rem enim integram hominis non alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent.
21
iam [*]iam nam Madvig hoc prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus adhibetur. Nisi forte hoc causae[*]hoc causae Lambinus: hoc causa αa: haec causa Naugerius est quod medici nihil praeter artificium, oratores etiam auctoritatem praestare debent[*]nisi... debent αa, om. Mμ, edd. ante Angelium .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
citatur reus, agitur causa[*]agitur causa om. s, post paucis hab. t, del. Baiter ; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito prooemio respondere maior Caepasius. primo attente auditur eius oratio. erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari[*]praevaricari accusationi add. Mμa, del. Lambinus videretur[*]ut... videretur a (? ς): hoc... videbatur . itaque cum callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset: 'respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios variosque casus, respicite C.(Gaii) Fabrici senectutem' — cum hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse. at C.(Gaius) Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco 'respicite, iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. ita [*]ita ς b2a: iam tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.
22
quid est quod iam de Oppianici persona causaque[*]persona causaque αa: causa plura dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc[*]nunc hoc loco hab. Mμ, post ego ς, ante ego s, om. t omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C.[*]C. αa: om. Mμ Fabricium conscium malefici condemnarant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Vtrum per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire[*]consentire αa: consistere iudiciis debuerunt. an vero illi sua per se[*]per se del. Lambinus ipsi iudicia rescinderent[*]rescinderent (-unt b1) : perscinderent (-unt s) a, cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illi[*]illi Mb: ii ψa: num ς qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius[*]conscius esset σψ2a, condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatum[*]bis iam condemn. ςa: iam bis condemn. b: bis condemn. iam Mσψ acceperant liberarent?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.