Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quonam igitur haec modo gesta sunt? repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. vos quaeso, ut adhuc me attente audistis[*]attente audistis attendistis (-itis B) ς B , item[*]item : ut item ς Ba quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur.
nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit[*]statim se... applicavit : statim se... se applicavit αa: fort. statim sese... applicavit. ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque[*]donis muneribusque Peterson: donis datis muneribusque : datis muneribus ςa perfecerat[*]profecerat Lambinus ut eo fautore[*]fautore αa: auctore uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat.
post autem cum esset[*]esset : erat ςa Scamander unius Staieni sententia absolutus[*]sententia absolutus om. ς, del. Garatoni , patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. tum ab[*]tum ab ςa: tum a Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo — haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat — auxilium capiti ac[*]ac ςa: et fortunis suis petere coepit.
25
iam hoc non[*]non ς b2ψ2a: om. Mb1ψ1 ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae[*]monitae αa, Ammianus Marcell. xiv. 2: dominante plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando[*]sunt aliquando ςa: aliquando sint revertantur.
Staienus ille biennio ante cum[*]cum Ascens. (2): quam a causam bonorum Safini Atellae recepisset, sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat. quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis revertendum. itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum[*]suis eum ςa: eum suis excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet iudici corrumpendi.
ille autem[*]autem σψ2a: om. Mμ , quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate praeter se qui id efficere posset. sed primo gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat. post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde ad id pervenit quod confici potuit; HS[*]HS ςa: et dcxl [*]dcxlscripsi: XXXX ςs: sexcenta (sestertia M) quadraginta milia (om. milia ψ t) cett. (cf. §§82, 87) deferri ad se domum iussit. quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato repetiturum esse neminem.
itaque rem excogitat singularem. atque haec, iudices, quae vera[*]vera ςa: vere dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari C.(Gaii) Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest.
26
cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus[*]miserrimus b1t: miserrimis Mb2σψ s locis] loculis Ernesti: focis Gulielmius in locis inanissimis[*]inanissimis ed. Guar.: et inanissimis a: exinanitissimis Classen (et cum... videret om. Severian. Rhet. M. p. 361) tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam[*]suam mentem αa coepit. 'ego dem[*]ego dem (eo ego s) b2ψ2a: eodem ς: deme iudicibus? mihi ipsi igitur[*]ipsi igitur ςa: igitur ipsi praeter periculum et infamiam quid quaeretur? nihil excogitem quam ob rem Oppianicum[*]Oppianicum ςa: Oppianico damnari necesse sit? quid [*]quid ς b1a: qui cett. non fieri ςa: fieri non tandem? — nihil enim est quod non fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.'