De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
hic quaero, si Hiempsali satis est cautum foedere et Recentoricus ager privatus est, quid attinuerit excipi; sin et foedus illud habet aliquam dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in orbe terrarum repertas quibus gratis parceret. num quisnam tam abstrusus usquam nummus videtur quem non architecti huiusce legis olfecerint? provincias, civitates liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent manus vectigalibus populi Romani.
non est satis. audite, audite vos qui amplissimo populi senatusque iudicio exercitus habuistis et bella gessistis: quod ad quemque pervenerit ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario, quod neque consumptum in monumento neque in aerarium relatum sit, id ad xviros referri iubet! hoc capite multa sperant; in omnis imperatores heredesque eorum quaestionem suo iudicio comparant, sed maximam pecuniam se a Fausto ablaturos arbitrantur. quam causam suscipere iurati iudices noluerunt, hanc isti xviri susceperunt: idcirco a iudicibus fortasse praetermissam esse arbitrantur quod sit ipsis reservata.