De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
deinde etiam in reliquum tempus diligentissime sancit ut, quod quisque imperator habeat pecuniae, protinus ad xviros deferat. hic tamen excipit Pompeium simillime, ut mihi videtur, atque ut illa lege qua peregrini Roma eiciuntur Glaucippus excipitur. non enim hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur iniuria. sed cui manubias remittit, in huius vectigalia invadit. iubet enim pecunia, si qua post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, hac uti xviros. quasi vero non intellegamus haec eos vectigalia quae Cn. Pompeius adiunxerit vendere cogitare.
5
videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam et coacervatam pecuniam xviralem. minuetur huius pecuniae invidia; consumetur enim in agrorum emptionibus. optime. quis ergo emet agros istos? idem xviri; tu, Rulle,—missos enim facio ceteros—emes quod voles, vendes quod voles; utrumque horum facies quanti voles. cavet enim vir optimus ne emat ab invito. quasi vero non intellegamus ab invito emere iniuriosum esse, ab non invito quaestuosum. quantum tibi agri vendet, ut alios omittam, socer tuus, et, si ego eius aequitatem animi probe novi, vendet non invitus? facient idem ceteri libenter, ut possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant quod cupiunt, dent quod retinere vix possunt.