De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam. pecunia coacta est ad agros emendos; ei porro ab invitis non ementur. si consenserint possessores non vendere, quid futurum est? referetur pecunia? non licet. exigetur? vetat. verum esto; nihil est quod non emi possit, si tantum des quantum velit venditor. spoliemus orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae possessoribus agri tamen emantur.
quid tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius rei ratio atque descriptio? 'deducentur,' inquit, 'coloniae.' quot? quorum hominum? in quae loca? quis enim non videt in coloniis esse haec omnia consideranda? tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam praesidiis confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus vinclis devinctam et constrictam teneretis? Vbi enim cavetur ne in Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia premere atque urgere possitis? 'non faciemus,' inquit. primum nescio, deinde timeo, postremo non committam ut vestro beneficio potius quam nostro consilio salvi esse possimus.