De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quod vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis? scriptum est enim: ' "Qvae in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos velint et eis agros adsignent qvibvs in locis velint" ,' ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. atque haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur.
iam omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iovis optimi maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. qui locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a xviris conlocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt.