De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
nam si ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si in hoc statu quem habetis vestra non ignavia quaesitum, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! ego ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi ne quid turbulenti me consule conflarent. summum et firmissimum est illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis. promitto, recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.