De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
3
Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae apud vos de me deferunt, ea coram potius me praesente dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis et consuetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. sed quoniam adhuc praesens certamen contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis, in meam contionem prodeant et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati saltem revertantur.
video quosdam, Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem voltus quos proxima mea contione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. qua re a vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem quam semper habuistis erga me retineatis peto; a vobis autem quos leviter immutatos esse sentio parvam exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae dixero vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis.