De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
patior non moleste tam stultos esse qui haec sperent, tam impudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent.
atque in omnibus his agris aedificiisque vendendis permittitur xviris ut vendant ' "qvibvscvmqve in locis." ' O perturbatam rationem, o libidinem effrenatam, o consilia dissoluta atque perdita!
21
vectigalia locare nusquam licet nisi in hac urbe, hoc ex loco, hac vestrum frequentia. venire nostras res proprias et in perpetuum a nobis abalienari in Paphlagoniae tenebris atque in Cappadociae solitudine licebit?
L. Sulla cum bona indemnatorum civium funesta illa auctione sua venderet et se praedam suam diceret vendere, tamen ex hoc loco vendidit nec, quorum oculos offendebat, eorum ipsorum conspectum fugere ausus est; xviri vestra vectigalia non modo non vobis, Quirites, arbitris sed ne praecone quidem publico teste vendent?
sequitur ' "omnis agros extra Italiam" ' infinito ex tempore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. cognitio xvirum, privatus sit an publicus; eique agro pergrande vectigal imponitur.