De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
committite vos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos odorari hunc xviratum suspicamini; reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem quibus ad consumendum nihil satis esse videatur.
25
hic ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. huiusce modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse confiteor; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi.
iubet agros emi. primum quaero quos agros et quibus in locis? nolo suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus. audio. ab alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; ab alia Venafranus, Allifanus, Trebulanus. habes tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet? 'definio,' inquit, 'Italiam.' satis certa regio. etenim quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam silvam deducamini?