De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quibus illi rebus elati et inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. singularis homo privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti, immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum etiam insolentia commovebuntur.
36
haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra expilaretis, exploraretis nova, urbem novam huic urbi ad certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent; ut idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae novis colonis occuparetis; ut quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis videretur colonias conlocaretis;