De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
nam attendite quantas concessiones agrorum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: ' "Qvae data, donata, concessa, vendita." ' patior, audio. quid deinde? ' "possessa." ' hoc tribunus plebis promulgare ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem consules possideret, id eo iure teneret quo quod optimo privatum est? etiamne si vi deiecit, etiamne si clam, si precario venit in possessionem? ergo hac lege ius civile, causae possessionum, praetorum interdicta tollentur.
non mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, latet. sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus impudentissime possidentur. his cavet, hos defendit, hos privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui possident. causam quaero cur ea quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari possessoribus eadem lege videatis.