De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
iam totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommodatissimam. nam socer huius vir multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia disputo.
4
ille enim quod habet retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere me criminatur.
'habet agros non nullos,' inquit, 'socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea lege quanti volet. habet incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo iure. habet publicos; reddam privatos. denique eos fundos quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis unam fundi regionem normamque perfecerit, quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.'