De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto. silvam Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo. Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non cedo. deinde Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites, cum vobis nihil quaeratur.
hoc enim vos in errore versari diutius non oportet. num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad caedem accommodatus est? nemo. atqui ei generi hominum, mihi credite, Campanus ager et praeclara illa Capua servatur; exercitus contra vos, contra libertatem vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc urbem Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium x duces comparantur. veniant et coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagitantibus evocaverunt, disserant.