De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis esse arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia quaecumque ille fecisset essent rata. nam cum ceteris in civitatibus tyrannis institutis leges omnes exstinguantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum lege constituit. est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed temporis.
quid si est haec multo impudentior? nam Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi, civi datur, coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est haec: ' "Qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles." ' quam procul a suspicione fugit, quod eos consules qui adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit! si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et invidiosum arbitratus est. sed quem vestrum tam tardo ingenio fore putavit cui post eos consules Sullam dictatorem fuisse in mentem venire non posset?