De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quid ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit? "Qvi post Marivm et Carbonem consvles agri, aedificia, lacvs, stagna, loca, possessiones" —caelum et mare praetermisit, cetera complexus est—' "pvblice data adsignata, vendita, concessa svnt" '—a quo, Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis concessit praeter Sullam?—' "ea omnia eo ivre sint" '—quo iure? labefactat videlicet nescio quid. nimium acer, nimium vehemens tribunus plebis Sullana rescindit—' "vt qvae optimo ivre privata svnt." ' etiamne meliore quam paterna et avita?
meliore. at hoc Valeria lex non dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. si isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur. tu vero, Rulle, quid quaeris? quod habent ut habeant? quis vetat? Vt privatum sit? ita latum est. Vt meliore iure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus—totum enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpinas?