Pro C. Rabiro perduellionis reo, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
misera est ignominia iudiciorum
publicorum, misera multatio bonorum, miserum
exsilium; sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis.
mors denique si proponitur, in libertate moriamur, carnifex vero et
obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo a corpore civium Romanorum sed
etiam a cogitatione, oculis, auribus. harum enim omnium rerum non solum
eventus atque perpessio sed etiam condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna
cive Romano atque homine libero est. an vero servos nostros horum
suppliciorum omnium metu dominorum benignitas vindicta una liberat; nos a
verberibus, ab unco, a crucis denique terrore neque res gestae neque acta aetas
neque vestri honores vindicabunt?
quam
ob rem fateor atque etiam, Labiene, profiteor et prae me fero te ex illa crudeli,
importuna, non tribunicia actione sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse
depulsum. qua tu in actione quamquam omnia exempla maiorum, omnis leges,
omnem auctoritatem senatus, omnis religiones atque auspiciorum publica iura
neglexisti, tamen a me haec in hoc tam exiguo meo tempore non audies; liberum tempus
nobis dabitur ad istam disceptationem.
6
nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus.
arguis occisum esse a C. Rabirio L. Saturninum. at id C.
Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum
esse docuit; ego autem, si mihi esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem,
confiterer. Vtinam hanc mihi facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare,
C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani, interfectum!—nihil me
clamor iste commovet sed consolatur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed
non multos. numquam, mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem
me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. quanto iam
levior est acclamatio! quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae,
testem paucitatis!
—libenter,inquam,
confiterer, si vere possem aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu L.
Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer; sed, quoniam id
facere non possum, confitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus.
confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse.
quid est, Labiene? quam a me graviorem confessionem aut quod in hunc
maius crimen exspectas? nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem
occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit. si interfici
Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine scelere non possunt;
si arma iure sumpta concedis, interfectum iure concedas necesse est.
7
fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent
tribunos pl. et praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi
Romani maiestasque conservaretur. adhibent omnis tribunos pl. praeter
Saturninum, praetores praeter Glauciam; qui rem publicam salvam esse
vellent, arma capere et se sequi iubent. parent omnes; ex aede Sancus
armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.
hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero. Cum
Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille
ex compedibus atque ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem Q. Labienum,
patruum tuum; in foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus
senatus, atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres conscriptos qui nunc
sunt in invidiam vocatis, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis,
laudare consuevistis, cum equester ordo—at quorum equitum, di
immortales! patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam partem rei publicae
atque omnem dignitatem iudiciorum tenebant,—cum omnes omnium ordinum homines qui in
salute rei publicae salutem suam repositam esse arbitrabantur arma cepissent: quid
tandem C. Rabirio faciendum fuit?